Ego, Bonisagus, me ordinem sodalesque fideliter adiuvare me vivo hac re iuro.
quemquam sodalem ordinis potentia magica non privabo vel privare conabor. quemquam sodalem ordinis non necabo vel necare temptabo, bello magorum iure effecto excepto. bellum magorum pugnam apertam magorum duorum esse, atque si in bello magorum interficiar, poenam nullam in magum qui me necaverit cadere intellego.
decretis in tribunale suffragio aequo factis stabo. suffragium unum in tribunale habebo, cauteque utar. aequa suffragia ceterorum in tribunale habebo.
ordinem ab actionibus non periclitabor. rebus quotidianorum non interveniam et ab ea re sodales pessum dabo. cum diabolis non ageam, ne animum meum animosque sodalium quoque in periculum adducturus sim. nymphas non vexabo, ne ultio sodalibus quoque nocitura sit.
arte magica non utar ut sodales ordinis Hermae speculer.
filios qui in hanc legem iurabit docebo, et si ullus animum ab ordine sodalibusque alienaturus sit, primum feriam. filius nullus meus magus appellabitur donec in hanc legem iuraverit.
scientiam ordinis augebo atque omnem quam me sapientiam potentiamque quaerente invenero cum sodalibus meis communicabo.
hortor ut, si hanc fidem fefellero, ex ordine expelletur. si expulsus ero, sodales meos hortor ut me inveniant necentque, ut viva mea in dedeco infamiaque non pergat.
hostes ordinis hostes mei sunt. amici ordinis amici mei sunt. socii ordinis socii mei sunt. tamquam unus laboremus firmemurque.
id hac re iuro in die tertia Piscium Geminorum in anno nonacentensimo quinto Arietis. dolor illis qui ut hanc fidem fallam inlicere conabuntur sit, et dolor mihi si inlecebra cecidero sit.
Copyright David Chart 1995-1998